- VEXILLARIUS
- VEXILLARIUSin vet. Charta Iacobi Aragoniae Regis A. C. 1309. ubi S. Roman. Eccles. Vexillarius, Ammir atus ac Capitaneus gener alis inscribitur, idem cum Vexillisero est, qui Vexillator quoque in Monastico Angl. Tom. I. p. 372. ubi Gilbertus Tison, Domini Regis Angliae summus Vexillator inscribitur. Cuiusmodi Vexilliferi Hereditarii, occurrunt apud Ordericum Vitalem, l. 3. a. C. 1066. Vide quoque ubi de Vicedominis, et de Vexillarits Militibus, ubi de Banneretis, nec non plura, voce Imaginiferi, item Vexillum. Eôdem modô Vexillarit, Imaginiferi, Draconarii etiam paulo vetustiori aevô, inter principales milites occurrunt. Sic Probo, legato legioms tertiae, deputatur Vexillarius ad obsequium, apud Vopisc. in Probo, c. 5. Praeter hos erant et Vexillarii, non Vexilliferi illi quidem, sed sub vexillo Veterani, quorum mentio apud Tacitum passim. Ira autem dicebantur, quos Triarios vocârunt Veteres, iique fere e Veteranis, qui sub vexillo retinebantur, aliorum omnium munerum immunes, praeterquam propulsandi hostis. In qualibet legione sexcenteni, numerô immotô, ut ex Livio, l. 8. c. 8. Polybio. aliis liquet. Unde Hyginus in Gromatico, Vexillarii legtonum eandem pedaturam debent accipere, quam cohortes legionariae, quod ad sexcentenos homines computentur. Meminitque Vexillariorum Scholae vetus Inscr. ubi tamen Vexilliferi intelligendi, iudice Salmasiô. Vide quoque supra Militares. Sed et Vexillarii Historiae Aug. Scriptoribus auxilliares milites dicuntur, unde vexillares cohortes, apud Tacitum, sunt auxiliariae, et apud eundem vexillarii e cohortibus, auxiliarii, l. 3. Hist. c. 6. Nempe Vexilla et Vexillationes dicebantur olim de auxiliis. Cum enim in exercitu Romano semper Legiones essent et auxilia, haec in cohortes, cohortes in vexilla, dividebantur. Quâ notione Undecim vexilla socûm nominis Latini memorantur Livio, l. 39. c. 20. et Pertinax, vexillis regendis ascitus, legitur apud Capitolin. c. 2. In veter. quoque Inscr. Dux vexillerum est, qui aliô lapide Praefectus auxiliorum appellatur. LEG. AUGG. PROPR. PANNON. SUPER.DUCI. VEXILL. Item, DUCI. VEXILL. PER. ITALIAM EXERCITUS. Atque hi Vexillarii aut Vexilla simpliciter, item Vexillarii e cohortibus, dicti sunt, a quibus utique diversi Vexillarit Legionum, de quibus actum. Iidem et Vexillationes nuncupati, quod idem ac vexilla, quô nomine tam pedites, quam equites, auxiliorum comprehendi primitus mos erat. At postremis remporibus Vexillationes de solis equitibus auxiliaribus sumuntur. Unde Veget. Vexillationes semper ab equitibus Legionum distinguit, l. 2. c. 1. l. 3. c. 4. alarios videl. equites ab equitibus Legionariis etc. germanicorunt Vexillatio, apud Sueton. in Galba, c. 20. vexillum est Germanicorum militum, sub quo centeni statuebantur: cuiusmodi Vexilla Germanica, Vexilla Germanorum, Vexilla Germaniae inferior. Passim apud Tacitum occurrunt. Vide Salmas. Not. ad Capitolin. in Pertinace, Vopiscum in Firmo, aliosque Historiae August. Scriptores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.